|
LIBER
PRIMUS SAMUELIS
1 1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et
nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph,
Ephrathaeus. 2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae
Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. 3
Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et
sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli,
Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. 4 Venit ergo dies, et immolavit
Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus
partes; 5 Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat;
Dominus autem concluserat vulvam eius. 6 Affligebat quoque eam aemula
eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus
vulvam eius. 7 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte
tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa
flebat et non capiebat cibum. 8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna,
cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid
non ego melior sum tibi quam decem filii? . 9 Surrexit autem Anna,
postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super
sellam ante postes templi Domini. 10 Cum esset Anna amaro animo,
oravit Dominum flens largiter 11 et votum vovit dicens: Domine
exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus
mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem,
dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super
caput eius . 12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram
Domino, ut Heli observaret os eius. 13 Porro Anna loquebatur in corde
suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur.
Aestimavit igitur eam Heli temulentam 14 dixitque ei: Usquequo ebria
eris? Digere paulisper vinum, quo mades! . 15 Respondens Anna:
Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque
et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in
conspectu Domini. 16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus
Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in
praesens . 17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace, et Deus Israel det
tibi petitionem, quam rogasti eum . 18 Et illa dixit: Utinam
inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis . Et abiit mulier in viam
suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. 19
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et
venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam,
et recordatus est eius Dominus. 20 Et factum est post circulum dierum
concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a
Domino postulasset eum. 21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus
eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum. 22 Et Anna non
ascendit; dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et
ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter .
23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac, quod bonum tibi videtur, et mane,
donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum . Mansit
ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. 24 Et
adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et
tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in
Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. 25 Et immolaverunt vitulum et
obtulerunt puerum Heli, 26 et ait Anna: Obsecro, mi domine; vivit
anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans
Dominum. 27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem
meam, quam postulavi eum. 28 Idcirco et ego commodavi eum Domino;
cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino . Et
adoraverunt ibi Dominum.
2 1 Et oravit Anna et ait: Exsultavit cor meum in Do
mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum
super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. 2 Non est
sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est
fortis sicut Deus noster. 3 Nolite multiplicare loqui sublimia
gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum
Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. 4 Arcus fortium confractus
est, et infirmi accincti sunt robore. 5 Saturati prius pro pane se
locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit
plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit. 6 Dominus
mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit. 7 Dominus
pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat; 8 suscitat de pulvere
egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum
principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines
terrae, et posuit super eos orbem. 9 Pedes sanctorum suorum
servabit, et impii in tenebris conticescent, quia non in fortitudine
sua roborabitur vir. 10 Dominus conteret adversarios suos; super
ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit
imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui . 11 Et abiit
Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini
ante faciem Heli sacerdotis. 12 Porro filii Heli filii Belial
nescientes Dominum 13 neque officium sacerdotum ad populum, sed,
quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur
carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 14 et mittebat eam
in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod
levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli
venienti in Silo. 15 Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer
sacerdotis et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti;
non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam . 16 Dicebatque illi
immolans: Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi,
quantumcumque desiderat anima tua . Qui respondens aiebat ei:
Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi . 17 Erat ergo
peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio
Domini. 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus
ephod lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam
afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam
annuam. 20 Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque:
Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est
pro Domino . Et abierunt in locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus
Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer
Samuel apud Dominum. 22 Heli autem erat senex valde et audivit omnia,
quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum
mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, 23 et dixit eis:
Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni
populo? 24 Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio,
ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit vir in
virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit
vir, quis intercedet pro eo? . Et non audierunt vocem patris sui,
quia voluit Dominus occidere eos. 26 Puer autem Samuel proficiebat
atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. 27 Venit autem
vir Dei ad Heli et ait ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis?
28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut
ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod
coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
29 Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut
offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? 30
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc
autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me,
glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce
dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut
non sit senex in domo tua. 32 Et videbis aemulum tuum in templo in
universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut
deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae
morietur, cum ad virilem aetatem venerit. 34 Hoc autem erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno
morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor
meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit
coram christo meo cunctis diebus. 36 Futurum est autem ut quicumque
remanserit in domo tua, veniat, ut procidat ante illum pro nummo argenteo
et torta panis dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem
sacerdotalem, ut comedam buccellam panis .
3 1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. 2
Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius
caligaverant, nec poterat videre. 3 Lucerna Dei nondum exstincta erat,
et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit
Dominus Samuel, qui respondens ait: Ecce ego . 5 Et cucurrit ad
Heli et dixit: Ecce ego; vocasti enim me . Qui dixit: Non vocavi.
Revertere; dormi! . Et abiit et dormivit. 6 Et Dominus rursum vocavit
Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: Ecce ego, quia
vocasti me . Qui respondit: Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!
. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei
sermo Domini. 8 Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens
abiit ad Heli 9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me . Intellexit
igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: Vade et
dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit
servus tuus . Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. 10 Et venit
Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: Samuel, Samuel .
Et ait Samuel: Loquere, quia audit servus tuus . 11 Et dixit
Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicumque
audierit, tinnient ambae aures eius. 12 In die illo suscitabo adversum
Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et complebo.
13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum
propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non
corripuit eos. 14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur
iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum . 15
Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel
timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem et
dixit: Samuel, fili mi . Qui respondens ait: Praesto sum . 17 Et
interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne
celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me
sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi . 18 Indicavit
itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille
respondit: Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat . 19
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus
verbis eius in terram. 20 Et cognovit universus Israel a Dan usque
Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. 21 Et addidit
Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in
Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo
Israeli.
4 1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu
gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et
castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec 2
et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga
vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per
agros quasi quattuor milia virorum. 3 Et reversus est populus ad
castra, dixeruntque maiores natu de Israel: Quare percussit nos Dominus
hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et
veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum .
4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini
exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca
foederis Dei, Ophni et Phinees. 5 Cumque venisset arca foederis Domini
in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit
terra. 6 Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: Quaenam
est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? . Et cognoverunt quod
arca Domini venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthim dicentes:
Venit Deus in castra! . Et ingemuerunt dicentes: 8 Vae nobis! Non
enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis! Quis nos
servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt
Aegyptum omni plaga in deserto. 9 Confortamini et estote viri,
Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote
viri et bellate! . 10 Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est
Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga
magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum. 11 Et
arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. 12
Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa
veste et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli
sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius
pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit
urbi; et ululavit omnis civitas. 14 Et audivit Heli sonitum clamoris
dixitque: Quis est hic sonitus tumultus huius? . At ille festinavit et
venit et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum,
et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit ad
Heli: Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie . Cui
ille ait: Quid actum est, fili mi? . 17 Respondens autem, qui
nuntiabat: Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta
est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et
arca Dei capta est . 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de
sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex
enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. 19
Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat vicinaque partui. Et,
audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus,
incurvavit se et peperit; irruerant enim in eam dolores subiti. 20 In
ipso autem momento mortis eius dixerunt ei, quae stabant circa eam: Ne
timeas, quia filium peperisti . Quae non respondit eis neque
animadvertit. 21 Et vocavit puerum Ichabod dicens: Translata est
gloria de Israel! , quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro
suo. 22 Et ait: Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est
arca Dei! .
5 1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a
Abenezer in Azotum. 2 Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam
in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. 3 Cumque surrexissent
Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini;
et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. 4 Rursumque mane
die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in
terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius
abscisae erant super limen: 5 porro Dagon truncus solus remanserat in
loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui
ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum
diem. 6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus
est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius. 7 Videntes
autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: Non maneat arca Dei
Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum
nostrum . 8 Et mittentes congregaverunt omnes principes
Philisthinorum ad se et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? .
Responderuntque: In Geth circumducatur arca Dei Israel . Et
circumduxerunt arcam Dei Israel. 9 Postquam autem circumduxerunt eam,
facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit
viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores. 10
Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in
Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei
Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! . 11 Miserunt
itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt:
Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat
nos cum populo nostro . 12 Fiebat enim pavor mortis in tota civitate,
et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant,
percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in
caelum.
6 1 Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi
bus; 2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: Quid
faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum
suum . Qui dixerunt: 3 Si remittitis arcam Dei Israel, nolite
dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc
curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis . 4 Qui
dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? .
Responderuntque illi: 5 Iuxta numerum principum Philisthinorum
quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una
fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines
tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et
dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis
vestris et a terra vestra. 6 Quare gravatis corda vestra, sicut
aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos,
tunc dimiserunt eos, et abierunt? 7 Nunc ergo arripite et facite
plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum,
iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. 8 Tolletisque
arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas
exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite
eam, ut vadat, 9 et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum
ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem
minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit
. 10 Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae
lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt
domi; 11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae
habebat mures aureos et similitudines tumorum. 12 Ibant autem in
directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno
gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram
neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad
terminos Bethsames. 13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle;
et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. 14 Et
plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi
lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea
holocaustum Domino. 15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et
capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et
posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt
holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. 16 Et quinque
principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die
illa. 17 Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro
delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron
unum; 18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis
ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc
diem in agro Iosue Bethsamitis. 19 Filii autem Iechoniae non sunt
gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit
Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus
percussisset plebem plaga magna; 20 et dixerunt viri Bethsamitae:
Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem
ascendet a nobis? . 21 Miseruntque nuntios ad habitatores
Cariathiarim dicentes: Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et
ducite eam sursum ad vos .
7 1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini
sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem
filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. 2 Et factum
est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt
dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post
Dominum. 3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: Si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio
vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli,
et eruet vos de manu Philisthim . 4 Abstulerunt ergo filii Israel
Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. 5 Dixit autem Samuel:
Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum . 6
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu
Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: Peccavimus Domino .
Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. 7 Et audierunt Philisthim
quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes
Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a
facie Philisthinorum 8 dixeruntque ad Samuel: Ne cesses pro nobis
clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum .
9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum
integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit
eum Dominus. 10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum,
Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore
magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie
Israel. 11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt
Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.
12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter
Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii)
dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus . 13 Et humiliati
sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel.
Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel.
14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli
ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu
Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. 15 Iudicabat
quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae 16 et ibat per singulos
annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in
supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et
ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare
Domino.
8 1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu
dices Israel. 2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen
secundi Abia; iudicabant in Bersabee. 3 Et non ambulaverunt filii
illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera
et perverterunt iudicium. 4 Congregati ergo universi maiores natu
Israel venerunt ad Samuel in Rama 5 dixeruntque ei: Ecce tu
senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue
nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes . 6
Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis
regem, ut iudicet nos . Et oravit Samuel ad Dominum. 7 Dixit autem
Dominus ad Samuel: Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi;
non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. 8
Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto,
usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic
faciunt etiam tibi. 9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen
contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos
. 10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a
se regem, 11 et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis:
Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et
current ante quadrigas eius; 12 et constituet sibi tribunos et
centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros
armorum et curruum suorum. 13 Filias quoque vestras faciet sibi
unguentarias et focarias et panificas. 14 Agros quoque vestros et
vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. 15 Sed et
segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et
famulis suis. 16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros
optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. 17 Greges vestros
addecimabit, vosque eritis ei servi. 18 Et clamabitis in die illa a
facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in
die illa . 19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt:
Nequaquam: rex enim erit super nos, 20 et erimus nos quoque sicut
omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et
pugnabit bella nostra pro nobis . 21 Et audivit Samuel omnia verba
populi et locutus est ea in auribus Domini. 22 Dixit autem Dominus ad
Samuel: Audi vocem eorum et constitue super eos regem . Et ait Samuel
ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam .
9 1 Et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel filii Seror
filii Be chorath filii Aphia, Beniaminita vir potens. 2 Et erat ei
filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel
melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. 3
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum:
Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas . Qui
cum transissent per montem Ephraim 4 et per terram Salisa et non
invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, sed et per
terram Iemini et minime reppererunt. 5 Cum autem venissent in terram
Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: Veni, et revertamur,
ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis . 6
Qui ait ei: Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod
loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte
indicet nobis de via nostra, propter quam venimus . 7 Dixitque Saul
ad puerum suum: Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in
sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid
habemus? . 8 Rursum puer respondit Sauli et ait: Ecce inventa est
in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis
viam nostram . 9 Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens
consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem ; qui enim propheta
dicitur hodie, vocabatur olim videns. 10 Et dixit Saul ad puerum
suum: Optimus sermo tuus; veni, eamus . Et ierunt in civitatem, in qua
erat vir Dei. 11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt
puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis: Num hic est
videns? . 12 Quae respondentes dixerunt illis: Hic est: ecce ante
te, festina nunc; hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est
hodie populo in excelso. 13 Ingredientes urbem statim invenietis eum,
antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus,
donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui
vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum . 14 Et
ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel
egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15 Dominus autem
revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16 Hac
ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et
unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de
manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad
me . 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: Ecce vir,
quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo . 18 Accessit autem
Saul ad Samuelem in medio portae et ait: Indica, oro, mihi: Ubi est
domus videntis? . 19 Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum
videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam
te mane et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi; 20 et de
asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae
sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? Nonne tibi et omni domui
patris tui? . 21 Respondens autem Saul ait: Numquid non Beniaminita
ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes
familias de tribu Beniamin? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum?
. 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius introduxit eos in
triclinium et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati: erant
enim quasi triginta viri. 23 Dixitque Samuel coco: Da partem, quam
dedi tibi et praecepi, ut reponeres seorsum apud te . 24 Levavit
autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce
quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est
tibi, quando populum vocavi . Et comedit Saul cum Samuel in die
illa. 25 Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul
in solario, et dormivit. 26 Cumque mane surrexissent, et iam
elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: Surge, ut dimittam
te . Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel.
27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad
Saul: Dic puero, ut antecedat nos et ille antecessit C; tu autem
subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini .
10 1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput
eius et deosculatus eum ait: Ecce unxit te Dominus in principem super
populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu
liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc
tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam: 2
cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in
finibus Beniamin, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras
perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et
dicit: Quid faciam de filio meo?. 3 Cumque abieris inde et ultra
transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri
ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres
tortas panis et alius portans utrem vini. 4 Cumque te salutaverint,
dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. 5 Post haec venies
in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi
urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante
eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et
mutaberis in virum alium. 7 Quando ergo evenerint signa haec omnia
tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. 8
Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram
oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec
veniam ad te et ostendam tibi, quae facias . 9 Itaque, cum avertisset
umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt
omnia signa haec in die illa. 10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce
grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et
prophetavit in medio eorum. 11 Videntes autem omnes, qui noverant eum
heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt
ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?
. 12 Responditque vir loci illius dicens: Et quis pater eorum? .
Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
. 13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa; 14 dixitque
patruus Saul ad eum et ad puerum eius: Quo abistis? . Qui respondit:
Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem. 15
Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. 16
Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventae essent asinae
. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat
Samuel. 17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha 18 et
ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel
de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum,
quae affligebant vos. 19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui
solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et
dixistis: Nequaquam, sed regem constitue super nos!. Nunc ergo state
coram Domino per tribus vestras et per familias . 20 Et applicuit
Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. 21 Et
applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem
Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non
est inventus. 22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset
illuc vir. Responditque Dominus: Ecce absconditus est inter sarcinas .
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi
et altior fuit universo populo ab umero et sursum. 24 Et ait Samuel ad
omnem populum: Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit
similis ei in omni populo . Et clamavit cunctus populus et ait: Vivat
rex! . 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit
in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum,
singulos in domum suam. 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et
abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. 27 Filii
vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? . Et despexerunt
eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se
audire.
11 1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum
Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: Habeto nos
foederatos, et serviemus tibi . 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites:
In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros
ponamque vos opprobrium in universo Israel . 3 Et dixerunt ad eum
seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in
universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur
ad te . 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba
audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. 5 Et
ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: Quid habet populus quod
plorat? . Et narraverunt ei verba virorum Iabes. 6 Et insilivit
spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius
nimis. 7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes
terminos Israel per manum nuntiorum dicens: Quicumque non exierit
secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius . Invasit ergo
timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. 8 Et recensuit
eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem
Iudae triginta milia. 9 Et dixit nuntiis, qui venerant: Sic dicetis
viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol
. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt
10 et dixerunt: Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod
placuerit vobis . 11 Et factum est, cum venisset dies crastinus,
constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in
vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies.
Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo
pariter. 12 Et ait populus ad Samuel: Quis est iste qui dixit: Saul
num regnabit super nos?. Date viros, et interficiemus eos . 13 Et
ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus
salutem in Israel. 14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et
eamus in Galgala et innovemus ibi regnum . 15 Et perrexit omnis
populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et
immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul
et cuncti viri Israel nimis.
12 1 Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem
vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos
regem; 2 et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui;
porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab
adulescentia mea usque ad hanc diem; 3 ecce praesto sum. Loquimini
contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam
tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de
manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa.
Restituam vobis . 4 Et dixerunt: Non es calumniatus nos neque
oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam . 5 Dixitque ad
eos: Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac,
quia non inveneritis in manu mea quippiam . Et dixerunt: Testis . 6
Et ait Samuel ad populum: Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron
et eduxit patres nostros de terra Aegypti. 7 Nunc ergo state, ut
iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis
Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: 8 quomodo
ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et
clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et
eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; 9 qui
obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri
militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et
pugnaverunt adversum eos. 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum et
dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et
Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus
tibi. 11 Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et
eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis
confidenter. 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset
adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis!, cum
Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc ergo praesto est rex
vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem. 14
Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non
contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis,
sequentes Dominum Deum vestrum. 15 Si autem non audieritis vocem
Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et
super regem vestrum, ut disperdat vos. 16 Sed et nunc state et videte
rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. 17
Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua
et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in
conspectu Domini petentes super vos regem . 18 Et clamavit Samuel ad
Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. 19 Et
timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus
ad Samuel: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur:
addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem
. 20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere. Vos fecistis
universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite
Domino in omni corde vestro; 21 et nolite declinare post vana, quae
non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt; 22 profecto non
derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus
est Dominus facere vos sibi populum. 23 Absit autem a me hoc peccatum
in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam.
24 Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde
vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit. 25 Quod si
perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis
.
13 1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem
annis regnavit super Israel. 2 Et elegit sibi Saul tria milia de
Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille
autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit
unumquemque in tabernacula sua. 3 Et percussit Ionathan stationem
Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem
cecinit bucina in omni terra dicens: Audiant Hebraei! . 4 Et
universus Israel audivit huiuscemodi famam: Percussit Saul stationem
Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim . Ergo populus
congregatus est post Saul in Galgala. 5 Et Philisthim congregati sunt
ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et
reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et
ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6 Quod
cum vidissent viri Israel se in arto sitos afflictus est enim populus
absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris
et in cisternis. 7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et
Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus
perterritus est, qui sequebatur eum. 8 Et exspectavit septem diebus
iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est
populus ab eo. 9 Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica
. Et obtulit holocaustum. 10 Cumque complesset offerens holocaustum,
ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.
11 Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? . Respondit Saul:
Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos
dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas, 12 dixi: Nunc
descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi.
Necessitate compulsus obtuli holocaustum . 13 Dixitque Samuel ad Saul:
Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit
tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in
sempiternum; 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit
sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super
populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus . 15
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et
reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et
venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui
inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros. 16 Et Saul et Ionathan
filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro
Philisthim consederant in Machmas. 17 Et egressi sunt ad praedandum de
castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra
ad terram Sual, 18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron,
tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra
desertum. 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam. 20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret
unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. 21 Pretium
autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et
tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum. 22
Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in
manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et
Ionathan filio eius. 23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces
Machmas.
14 1 Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem
Philisthim, quae est ibi ex adverso . Patri autem suo hoc ipsum non
indicavit. 2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub
malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum
virorum. 3 Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui
ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et
populus ignorabat quod isset Ionathan. 4 Erant autem inter ascensus,
per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens
rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni
Boses et nomen alteri Sene; 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex
adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. 6 Dixit autem
Ionathan ad adulescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem
incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est
Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis . 7
Dixitque ei armiger suus: Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo
cupis; ego ero tecum ubicumque volueris . 8 Et ait Ionathan: Ecce
nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, 9 si taliter
locuti fuerint ad nos: Manete, donec veniamus ad vos, stemus in loco
nostro nec ascendamus ad eos. 10 Si autem dixerint: Ascendite ad
nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit
nobis signum . 11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum.
Dixeruntque Philisthim: En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus
absconditi fuerant . 12 Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan
et ad armigerum eius dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendimus vobis
rem . Et ait Ionathan ad armigerum suum: Ascendamus; sequere me,
tradidit enim eos Dominus in manu Israel . 13 Ascendit autem Ionathan
reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant
ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. 14 Et
facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi
viginti viros in media fere parte iugeri. 15 Et factus est terror in
castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad
praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a
Deo. 16 Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin;
et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens. 17 Et ait Saul
populo, qui erat cum eo: Requirite et videte quis abierit ex nobis .
Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.
18 Et ait Saul ad Ahiam: Applica ephod . Ipse enim portabat ephod
in die illa in conspectu filiorum Israel. 19 Cumque loqueretur Saul ad
sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque
paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum
tuam . 20 Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo,
et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius
uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis. 21 Sed et
Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque
cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant
cum Saul et Ionathan. 22 Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant
in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et
ipsi cum suis in proelio. 23 Et salvavit Dominus in die illa Israel;
pugna autem pervenit ultra Bethaven. 24 Et viri Israel comprimebant se
in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: Maledictus vir, qui
comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! . Et
non manducavit universus populus panem. 25 Omneque terrae vulgus venit
in saltum, in quo erat mel super faciem agri. 26 Ingressus est itaque
populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os
suum; timebat enim populus iuramentum. 27 Porro Ionathan non audierat,
cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam
habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os
suum, et illuminati sunt oculi eius. 28 Respondensque unus de populo
ait: Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: Maledictus, qui
comederit panem hodie!. Defecit autem populus . 29 Dixitque
Ionathan: Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi
mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; 30 quanto magis si
comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne
nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? . 31 Percusserunt ergo
in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem
populus nimis. 32 Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos;
et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. 33
Nuntiaverunt autem Saul dicentes: Ecce populus peccat Domino comedens
cum sanguine . Qui ait: Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum
grande . 34 Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut
adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud
et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine . Adduxit
itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et
occiderunt ibi. 35 Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque
primum coepit aedificare altare Domino. 36 Et dixit Saul: Irruamus
super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec
relinquamus de eis virum . Dixitque populus: Omne, quod bonum videtur
in oculis tuis, fac . Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum . 37
Et consuluit Saul Deum: Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in
manu Israel? . Et non respondit ei in die illa. 38 Dixitque Saul:
Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem
acciderit peccatum hoc hodie. 39 Vivit Dominus, salvator Israel, quia
si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur .
Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. 40 Et ait ad universum
Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero
in parte altera . Respondit populus ad Saul: Quod bonum videtur in
oculis tuis, fac . 41 Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: Quid
est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan
filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec
iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim . Et deprehensus est Ionathan
et Saul; populus autem salvus evasit. 42 Et ait Saul: Mittite sortem
inter me et inter Ionathan filium meum . Et captus est Ionathan. 43
Dixit autem Saul ad Ionathan: Indica mihi quid feceris . Et indicavit
ei Ionathan et ait: Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in
manu mea, paululum mellis et ecce ego morior . 44 Et ait Saul: Haec
faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan . 45
Dixitque populus ad Saul: Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem
hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet
capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie .
Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. 46 Recessitque Saul
nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca
sua. 47 At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum
adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges
Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. 48
Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum
eius. 49 Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina
duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.
50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis
militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. 51 Porro Cis pater Saul et
Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. 52 Erat autem bellum potens
adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul
virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.
15 1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut unge rem te
in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. 2
Haec dicit Dominus exercituum: Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli,
quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. 3 Nunc igitur
vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas
ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem,
bovem et ovem, camelum et asinum . 4 Convocavit itaque Saul populum
et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum
Iudae. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit
insidias in torrente 6 dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite atque
descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti
misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto . Et
recessit Cinaeus de medio Amalec. 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila
usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. 8 Et apprehendit Agag regem
Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. 9 Et
pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum,
pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant,
nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc
demoliti sunt. 10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens:
11 Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et
verba mea opere non implevit . Contristatusque est Samuel et clamavit ad
Dominum tota nocte. 12 Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad
Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset
sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. 13
Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino;
implevi verbum Domini . 14 Dixitque Samuel: Et quae est haec vox
gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? .
15 Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus
melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua
vero occidimus . 16 Dixit autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo
tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte . Dixitque ei: Loquere .
17 Et ait Samuel: Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in
tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel 18
et misit te Dominus in viam et ait: Vade et interfice peccatores Amalec
et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum . 19 Quare ergo
non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in
oculis Domini? . 20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem
Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem
Amalec et Amalec interfeci. 21 Tulit autem populus de praeda oves et
boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in
Galgalis . 22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta aut
victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim
oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem
arietum. 23 Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus
idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem
Domini, abiecit te, ne sis rex . 24 Dixitque Saul ad Samuelem:
Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens
populum et oboediens voci eorum; 25 sed nunc tolle, quaeso, peccatum
meum et revertere mecum, ut adorem Dominum . 26 Et ait Samuel ad
Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit
te Dominus, ne sis rex super Israel . 27 Et conversus est Samuel, ut
abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa
est. 28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie
et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29 Porro Gloria Israel non
mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat
paenitentiam . 30 At ille ait: Peccavi, sed nunc honora me coram
senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum
Deum tuum . 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit
Saul Dominum. 32 Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec .
Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: Certe secessit amaritudo
mortis! . 33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres
gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua . Et in
frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. 34 Abiit autem
Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis. 35
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen
lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul
regem super Israel.
16 1 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum
ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni,
ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem
. 2 Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet
me . Et ait Dominus: Vitulam de armento tolles in manu tua et dices:
Ad immolandum Domino veni. 3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego
ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi . 4
Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et
expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: Pacificusne
ingressus tuus? . 5 Et ait: Pacificus; ad immolandum Domino veni.
Sanctificamini et venite mecum, ut immolem . Sanctificavit ergo Isai et
filios eius et vocavit eos ad sacrificium. 6 Cumque ingressi essent,
vidit Eliab et ait: Absque dubio coram Domino est christus eius! .
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum eius neque
altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis
iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor .
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit:
Nec hunc elegit Dominus . 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait:
Etiam hunc non elegit Dominus . 10 Adduxit itaque Isai septem filios
suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis
. 11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid iam completi sunt filii? .
Qui respondit: Adhuc reliquus est minimus et pascit oves . Et ait
Samuel ad Isai: Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc
ille venerit . 12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et
pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: Surge, unge eum; ipse
est enim . 13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio
fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in
reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. 14 Spiritus autem Domini
recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. 15
Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant
hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei
malus, psallat manu sua, et levius feras . 17 Et ait Saul ad servos
suos: Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me .
18 Et respondens unus de pueris ait: Ecce vidi filium Isai
Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum
et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo . 19
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: Mitte ad me David filium tuum,
qui est in pascuis . 20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et
haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. 21 Et
venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et
factus est eius armiger. 22 Misitque Saul ad Isai dicens: Stet David
in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis . 23 Igitur,
quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et
percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat
enim ab eo spiritus malus.
17 1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium,
convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in
Aphesdommim. 2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem
Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. 3 Et
Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super
montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. 4 Et egressus est vir
propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis
sex cubitorum et palmi. 5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica
squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum
aeris. 6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat
inter umeros eius. 7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium
texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri;
et armiger eius antecedebat eum. 8 Stansque clamabat adversum agmina
Israel et dicebat eis: Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non
sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat
ad singulare certamen! 9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me,
erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi
eritis et servietis nobis . 10 Et aiebat Philisthaeus: Ego
exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum
singulare certamen! . 11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae
sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. 12 David
autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem
Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus
Saul senex et grandaevus inter viros. 13 Abierunt autem tres filii
eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui
perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque
Samma. 14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis
Saulem, 15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem
patris sui in Bethlehem. 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et
vespere et stabat quadraginta diebus. 17 Dixit autem Isai ad David
filium suum: Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes
istos et curre in castra ad fratres tuos. 18 Et decem formellas casei
has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et
pignus ab eis referes . 19 Saul autem et illi et omnes filii Israel
in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. 20 Surrexit itaque
David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut
praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad
pugnam et vociferabatur in certamine. 21 Direxerunt ergo Israel et
Philisthim aciem adversus aciem. 22 Derelinquens autem David vasa,
quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum
certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres
suos. 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille
propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris
Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. 24
Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius
timentes eum valde. 25 Et dixit unus quispiam de Israel: Num
vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit.
Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam
suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel
. 26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur
viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel?
Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei
viventis? . 27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens:
Haec dabuntur viro, qui percusserit eum . 28 Quod cum audisset Eliab
frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait:
Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego
novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium
descendisti . 29 Et dixit David: Quid feci? Numquid non verbum est?
. 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem;
et respondit ei populus verbum sicut prius. 31 Audita sunt autem verba,
quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. 32 Ad quem
cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo;
ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum . 33 Et
ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare
adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua .
34 Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem,
et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. 35 Et
sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant
adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque
eos. 36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et
Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est
maledicere exercitum Dei viventis . 37 Et ait David: Dominus, qui
eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu
Philisthaei huius . Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum
sit . 38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam
aeream super caput eius et vestivit eum lorica. 39 Accinctus ergo
David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset
incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non
possum sic incedere, quia nec usum habeo . Et deposuit ea 40 et tulit
baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de
torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum
utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. 41
Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et
armiger eius ante eum. 42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset
David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. 43
Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad
me cum baculo? . Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; 44
dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et
bestiis terrae . 45 Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad
me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. 46 Hodie dabit te
Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo
cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et
bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, 47 et
noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat
Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras . 48
Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra
David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.
49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit;
et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius,
et cecidit in faciem suam super terram. 50 Praevaluitque David
adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum
interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David 51 cucurrit et
stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina
sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem
Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. 52 Et
consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti
Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron.
Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et
usque ad Accaron. 53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti
fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. 54 Assumens autem
David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit
in tabernaculo. 55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem
contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe
descendit hic adulescens, Abner? . Dixitque Abner: Vivit anima tua,
rex, quia non novi . 56 Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit
iste puer . 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo,
tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in
manu. 58 Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adulescens? .
Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum
.
18 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan
colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur
in domum patris sui. 3 Inierunt autem Ionathan et David foedus;
diligebat enim eum quasi animam suam. 4 Et exspoliavit se Ionathan
tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua
usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum. 5 Egrediebatur
quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat;
posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi
populi, etiam in conspectu famulorum Saul. 6 Porro cum reverterentur,
cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de
universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul
regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. 7 Et
praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul milia
sua, et David decem milia sua . 8 Iratus est autem Saul nimis, et
displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: Dederunt David decem
milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? . 9
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps. 10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul,
et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut
per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. 11 Et sustulit eam putans
quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius
secundo. 12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset. 13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super
mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi. 14 In
omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.
15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;
16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur
et ingrediebatur ante eos. 17 Dixit autem Saul ad David: Ecce filia
mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis
et proeliare bella Domini . Saul autem reputabat dicens: Non sit manus
mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum . 18 Ait autem
David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris
mei in Israel, ut fiam gener regis? . 19 Factum est autem tempus, cum
deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae
uxor. 20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est
Saul, et placuit ei; 21 dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in
scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum . Dixit ergo Saul ad
David altera vice: Gener meus eris hodie . 22 Et mandavit Saul
servis suis: Loquimini ad David secreto dicentes: Ecce places regi, et
omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis . 23 Et
locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David:
Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et
tenuis . 24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Huiuscemodi
verba locutus est David . 25 Dixit autem Saul: Sic loquimini ad
David: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia
Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis . Porro Saul cogitabat
tradere David in manibus Philisthinorum. 26 Cumque renuntiassent servi
eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut
fieret gener regis. 27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens
abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos
viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset
gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. 28 Et
vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia
Saul diligebat eum. 29 Et Saul magis coepit timere David; factusque
est Saul inimicus David cunctis diebus. 30 Et egressi sunt principes
Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David
magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius
nimis.
19 1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes
servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David
valde. 2 Et indicavit Ionathan David dicens: Quaerit Saul pater meus
occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et
absconderis. 3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro,
ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque
videro, nuntiabo tibi . 4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad
Saul patrem suum dixitque ad eum: Ne peccet rex in servum suum David,
quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. 5 Et
posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus
victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo
peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? .
6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: Vivit
Dominus quia non occidetur . 7 Vocavit itaque Ionathan David et
indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et
fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem
rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque
eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. 9 Et factus est spiritus
Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro
David psallebat in manu sua. 10 Nisusque est Saul configere lancea
David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso
vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte
illa. 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut
custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David
Michol uxor sua dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ,
12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque
salvatus est. 13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super
lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum
vestimentis. 14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et
responsum est quod aegrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios, ut
viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur .
16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et
pellis caprarum ad caput eius. 17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic
illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? . Et respondit
Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin
interficiam te . 18 David autem fugiens salvatus est et venit ad
Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt
ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a
dicentibus: Ecce David in Naioth in Rama . 20 Misit ergo Saul
nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum
vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus
Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. 21 Quod cum nuntiatum esset
Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul
misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt. 22 Abiit autem
etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho;
et interrogavit et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? . Dictumque
est ei: Ecce in Naioth sunt in Rama . 23 Et abiit inde in Naioth in
Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens
et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. 24 Et exspoliavit
se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram
Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit
proverbium: Num et Saul inter prophetas? .
20 1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque
locutus est coram Ionathan: Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod
peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? . 2 Qui dixit
ei: Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande
vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus
tantummodo? Nequaquam erit istud . 3 Et rursum respondit David et
ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et
dixit: Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus,
et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur . 4 Et
ait Ionathan ad David: Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi? .
5 Dixit autem David ad Ionathan: Ecce neomenia est crastino, et ego
ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut
abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. 6 Si requisierit me
pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in
Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis
contribulibus eius. 7 Si dixerit: Bene, pax erit servo tuo; si
autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. 8 Fac ergo
misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum
inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad
patrem tuum ne introducas me . 9 Et ait Ionathan: Absit hoc a te;
neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre
meo contra te, non annuntiem tibi . 10 Responditque David ad
Ionathan: Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus
dure? . 11 Et ait Ionathan ad David: Veni, egrediamur foras in agrum
. Cumque exissent ambo in agrum, 12 ait Ionathan ad David: Vivit
Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore
cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim
miserim ad te et notum tibi fecerim, 13 haec faciat Dominus in
Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia
adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in
pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. 14 Et, si
vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, 15
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando
eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra . 16 Pepigit
ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: Requirat Dominus de manu
inimicorum David! . 17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare
per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat
eum. 18 Dixitque ad eum Ionathan: Cras neomenia est, et requireris;
19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies
in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum
illum. 20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi
exercens me ad signum. 21 Mittam quoque et puerum dicens ei: Vade et
affer mihi sagittas. 22 Si dixero puero: Ecce sagittae intra te
sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali,
vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te
sunt, vade, quia dimisit te Dominus. 23 De verbo autem, quod locuti
fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum
. 24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit
rex ad mensam ad comedendum. 25 Cumque sedisset rex super cathedram
suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex
adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.
26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod
forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus. 27 Cumque
illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus
David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: Cur non venit filius Isai
nec heri nec hodie ad vescendum? . 28 Et respondit Ionathan Sauli:
Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, 29 et ait: Dimitte me,
quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse
accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et
videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis . 30
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: Fili mulieris perversae,
numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in
confusionem nuditatis matris tuae? 31 Omnibus enim diebus, quibus
filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum;
itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est . 32
Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: Quare morietur? Quid
fecit? . 33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et
intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.
34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die
neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod
confudisset eum pater suus. 35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan
in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; 36 et
ait ad puerum suum: Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio .
Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. 37 Venit itaque
puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post
tergum pueri et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te . 38
Clamavitque Ionathan post tergum pueri: Festina velociter, ne steteris
. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum 39
et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem
noverant. 40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: Vade,
defer in civitatem . 41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere
acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes
alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius. 42 Dixit ergo
Ionathan ad David: Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini
dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum
usque in sempiternum .
21 1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est
civitatem. 2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et
obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: Quare tu solus
et nullus est tecum? . 3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex
praecepit mihi negotium et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me
missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim; pueris vero condixi in
illum et illum locum. 4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes,
da mihi, aut quidquid inveneris . 5 Et respondens sacerdos David ait
ei: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi
sunt pueri maxime a mulieribus? . 6 Et respondit David sacerdoti et
dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et
nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis
iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora . 7
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis,
nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut
ponerentur panes calidi. 8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die
illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus
pastorum Saul. 9 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad
manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum;
negotium enim regis urgebat . 10 Et dixit sacerdos: Ecce hic
gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est
involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est
alius hic absque eo . Et ait David: Non est huic alter similis; da mihi
eum . 11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et
venit ad Achis regem Geth. 12 Dixeruntque ei servi Achis: Numquid
non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes:
Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua? . 13 Posuit
autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis
regis Geth. 14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter
manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in
barbam. 15 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum.
Quare adduxistis eum ad me? 16 An desunt nobis furiosi, quod
introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum
meam? .
22 1 Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum
audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum
illuc. 2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti
et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps,
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. 3 Et profectus est David
inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: Maneat, oro,
pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus .
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum
cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. 5 Dixitquc Gad propheta
ad David: Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae
. Et profectus David venit in saltum Haret. 6 Et audivit Saul quod
detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret
in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens,
cunctique servi eius circumstarent eum, 7 ait ad servos suos, qui
assistebant ei: Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius
Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones,
8 quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet
quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam
doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus
servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie . 9 Respondens
autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: Vidi, inquit,
filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; 10 qui consuluit
pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei
dedit illi . 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem
filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob;
qui venerunt universi ad regem. 12 Et ait Saul: Audi, fili Achitob
. Qui respondit: Praesto sum, domine . 13 Dixitque ad eum Saul:
Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et
gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator,
sicut est hodie? . 14 Respondensque Achimelech regi ait: Et quis in
omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum
tuorum et gloriosus in domo tua? 15 Num hodie coepi consulere pro eo
Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem
huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus
tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande . 16 Dixitque
rex: Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui . 17
Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: Convertimini et
interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes
quod fugisset, non indicaverunt mihi . Noluerunt autem servi regis
extendere manum suam in sacerdotes Domini. 18 Et ait rex ad Doeg:
Convertere tu et irrue in sacerdotes . Conversusque Doeg Idumaeus irruit
in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos
ephod lineo. 19 Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore
gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem
in ore gladii. 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob,
cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David 21 et annuntiavit ei quod
occidisset Saul sacerdotes Domini. 22 Et ait David ad Abiathar:
Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio
annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. 23
Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam
tuam, mecumque servaberis .
23
1 Et nuntiaverunt David di centes: Ecce Philisthim op
pugnant Ceila et diripiunt areas . 2 Consuluit igitur David Dominum
dicens: Num vadam et percutiam Philisthaeos istos? . Et ait Dominus ad
David: Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila . 3 Et
dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iuda
consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina
Philisthinorum? . 4 Rursum ergo David consuluit Dominum, qui
respondens ei ait: Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos
in manu tua . 5 Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit
adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga
magna: et salvavit David habitatores Ceilae. 6 Porro cum fugisset
Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod
secum habens descenderat. 7 Nuntiatum est autem Saul quod venisset
David in Ceila, et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas;
conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt . 8
Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et
obsideret David et viros eius. 9 Quod cum rescisset David quia
praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica
ephod . 10 Et ait David: Domine, Deus Israel, audivit famam servus
tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me.
11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul,
sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo . Et ait
Dominus: Descendet . 12 Dixitque David: Si tradent viri Ceilae me
et viros, qui sunt mecum, in manu Saul? . Et dixit Dominus: Tradent
. 13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de
Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod
fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire. 14 Morabatur autem
David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph;
et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus
eius. 15 Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret
animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. 16 Et
surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit
manus eius in Deo dixitque ei: 17 Ne timeas, neque enim inveniet te
manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi
secundus; sed et Saul pater meus scit hoc . 18 Percussit igitur
uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem
reversus est in domum suam. 19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in
Gabaa dicentes: Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in
Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? 20 Nunc ergo,
si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem
erit ut tradamus eum in manus regis . 21 Dixitque Saul: Benedicti
vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22 Abite, oro, et diligentius
praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel
quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde.
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur,
et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in
regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae . 24 At illi
surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in
deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. 25 Ivit ergo Saul et socii
eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et
versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David
in deserto Maon. 26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David
autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David
praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae
cingebant David et viros eius, ut caperent eos. 27 Et nuntius venit ad
Saul dicens: Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super
terram . 28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et
perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum:
Petram dividentem .
24 1 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis
Engaddi. 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est
Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: Ecce David in deserto est
Engaddi . 3 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni
Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.
4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi
spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et
viri eius in interiore parte speluncae latebant. 5 Et dixerunt viri
David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego trado
tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis .
Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. 6 Post
haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,
7 dixitque ad viros suos: Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc
rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam
christus Domini est . 8 Et cohibuit David viros suos sermonibus et
non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de
spelunca pergebat coepto itinere. 9 Surrexit autem et David post eum
et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: Domine mi rex!
. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram
adoravit 10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium:
David quaerit malum adversum te?. 11 Ecce hodie viderunt oculi tui
quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est
mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non
extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est 12 et
pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea,
quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te.
Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas,
neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam.
13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te;
manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo
dicitur: Ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
15 Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et
pulicem unum. 16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat
et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua . 17 Cum autem
complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul:
Numquid vox haec tua est, fili mi David? . Et levavit Saul vocem suam et
flevit. 18 Dixitque ad David: Iustior tu es quam ego; tu enim
tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti
hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua,
et non occideris me. 20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum,
dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro
eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc, quia scio quod certissime
regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel, 22 iura mihi in
Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo
patris mei . 23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum
suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.
25 1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus
Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in
Rama. Consurgensque David descendit in desertum Maon. 2 Erat autem
vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille
magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut
tonderet gregem suum in Carmel. 3 Nomen autem viri illius erat Nabal
et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et
speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere
Chaleb. 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem
suum, 5 misit decem iuvenes et dixit eis: Ascendite in Carmel et
venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 6 et
dicetis fratri meo: Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque
habes, sit pax! 7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te.
Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus,
nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt
nobiscum in Carmel. 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc
ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona
venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo
David . 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia
verba haec ex nomine David et siluerunt. 10 Respondens autem Nabal
pueris David ait: Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie
increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. 11 Tollam ergo panes meos
et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo
viris, quos nescio unde sint? . 12 Regressi sunt itaque pueri David
per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec.
13 Tunc David ait viris suis: Accingatur unusquisque gladio suo! .
Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo,
et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad
sarcinas. 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis
dicens: Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino
nostro, sed aversatus est eos. 15 Homines isti boni satis fuerunt
nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo
sumus conversati cum eis in deserto. 16 Pro muro erant nobis tam in
nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges. 17
Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est
adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius
Belial est, ita ut nemo ei possit loqui . 18 Festinavit igitur Abigail
et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et
quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas
massas caricarum et imposuit super asinos. 19 Dixitque pueris suis:
Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos . Viro autem suo Nabal non
indicavit. 20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine
montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa
occurrit. 21 Et aiebat David: Vere frustra servavi omnia, quae huius
erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum
pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. 22 Haec faciat Deus
inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum
pertinent, usque mane quidquid masculini sexus . 23 Cum autem vidisset
Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David
super faciem suam et adoravit super terram. 24 Et cecidit ad pedes
eius et dixit: In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro,
ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. 25 Ne ponat,
oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum
nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non
vidi pueros domini mei, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit
Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in
sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et
qui quaerunt domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem
hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur
dominum meum. 28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet
Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus
proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae.
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam
tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum
tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo
fundae. 30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus
est, bona de te et constituerit te ducem super Israel, 31 non erit
tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis
sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus
domino meo, recordaberis ancillae tuae . 32 Et ait David ad Abigail:
Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et
benedicta prudentia tua, 33 et benedicta tu, quae prohibuisti me
hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin,
vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito
venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam
quidquid masculini sexus . 35 Suscepit ergo David de manu eius omnia,
quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi
vocem tuam et honoravi faciem tuam . 36 Venit autem Abigail ad Nabal;
et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal
iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut
grande usque in mane. 37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal,
haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et
factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit
Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David mortuum
Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de
manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit
Dominus in caput eius . Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut
sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in
Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: David misit nos ad te, ut
accipiat te sibi in uxorem . 41 Quae consurgens adoravit prona in
terram et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum
domini mei . 42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super
asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est
nuntios David et facta est illi uxor. 43 Sed et Achinoam accepit David
de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. 44 Saul autem dedit Michol
filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de
Gallim.
26 1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: Ecce David
absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis . 2
Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia
virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. 3 Et
castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis
in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul
post se in desertum, 4 misit exploratores et didicit quod illuc
venisset certissime. 5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat
Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner
princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus
per circuitum eius, 6 ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai
filium Sarviae fratrem Ioab dicens: Quis descendet mecum ad Saul in
castra? . Dixitque Abisai: Ego descendam tecum . 7 Venerunt ergo
David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem
in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et
populum dormientes in circuitu eius. 8 Dixitque Abisai ad David:
Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum
lancea in terra semel, et secundo opus non erit . 9 Et dixit David ad
Abisai: Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum
Domini et innocens erit? . 10 Et dixit David: Vivit Dominus quia
Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium
descendens peribit. 11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum
meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius,
et scyphum aquae, et abeamus . 12 Tulit ergo David hastam et scyphum
aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui
videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor
Domini irruerat super eos. 13 Cumque transisset David ex adverso et
stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter
eos, 14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens:
Nonne respondebis, Abner? . Et respondens Abner ait: Quis es tu?
Clamasti ad regem! . 15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu
es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum
tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem
dominum tuum. 16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus
quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum,
christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae,
qui erat ad caput eius . 17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit:
Num vox tua haec est, fili mi David? . Et ait David: Vox mea, domine
mi rex . 18 Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum
suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? 19 Nunc ergo audiat,
oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me,
odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu
Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini
dicentes: Vade, servi diis alienis. 20 Et nunc non effundatur
sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel,
ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus
. 21 Et ait Saul: Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim
ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis
hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis . 22 Et
respondens David ait: Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et
tollat eam. 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam
suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui
extendere manum meam in christum Domini. 24 Et sicut magnificata est
anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis
Domini, et liberet me de omni angustia . 25 Ait ergo Saul ad David:
Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris
. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum
suum.
27 1 Et ait David in corde suo: Aliquando incidam in uno die in
manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum,
ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam
ergo manus eius . 2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri
cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum
Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae
uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. 4
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut
quaereret eum. 5 Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in
oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem
ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? . 6 Dedit
itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg
regum Iudae usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum, quibus
habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses. 8
Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et
de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via
Sur et usque ad terram Aegypti. 9 Et percutiebat David omnem terram
nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et
asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. 10
Dicebat autem ei Achis: In quem irruistis hodie? . Respondebatque
David: Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb
Ceni . 11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth
dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Haec fecit David . Et hoc
erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione
Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David dicens: Valde odiosum
se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus .
28 1 Factum est autem in diebus
illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum
contra Israel. Dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum
egredieris in castris tu et viri tui . 2 Dixitque David ad Achis:
Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus . Et ait Achis ad
David: Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus . 3 Samuel
autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in
Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra. 4
Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam.
Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in
Gelboe. 5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor
eius nimis. 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per
somnia neque per Urim neque per prophetas. 7 Dixitque Saul servis suis:
Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor
per illam . Et dixerunt servi eius ad eum: Est mulier habens pythonem
in Endor . 8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis
vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem
nocte, et ait: Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi
. 9 Et ait mulier ad eum: Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et
quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae
meae, ut occidar? . 10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: Vivit
Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem . 11
Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? . Qui ait: Samuelem suscita
mihi . 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et
dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! . 13
Dixitque ei rex: Noli timere. Quid vidisti? . Et ait mulier ad Saul:
Hominem divinum vidi ascendentem de terra . 14 Dixitque ei: Qualis
est forma eius? . Quae ait: Vir senex ascendit et ipse amictus est
pallio . Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem
suam in terra et adoravit. 15 Dixit autem Samuel ad Saul: Quare
inquietasti me, ut suscitarer? . Et ait Saul: Coartor nimis. Siquidem
Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me
noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut
ostenderes mihi quid faciam . 16 Et ait Samuel: Quid interrogas me,
cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? 17 Fecit
enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua
et dedit illud proximo tuo David, 18 quia non oboedisti voci Domini
neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit
tibi Dominus hodie. 19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu
Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel
tradet Dominus in manu Philisthim . 20 Statimque Saul cecidit
porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in
eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. 21
Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde;
dixitque ad eum: Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam
meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me.
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te
buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere . 23
Qui renuit et ait: Non comedam . Coegerunt autem eum servi sui et
mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super
lectum. 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et
festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma.
25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent,
surrexerunt et abierunt hac eadem nocte.
29 1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed
et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel. 2 Et
principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David
autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. 3
Dixeruntque principes Philisthim: Quid sibi volunt Hebraei isti? . Et
ait Achis ad principes Philisthim: Nonne iste est David, qui fuit servus
Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in
eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? . 4
Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei:
Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non
descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari
coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in
capitibus horum virorum? 5 Nonne iste est David, cui cantabant in
choris dicentes: Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua?
. 6 Vocavit ergo Achis David et ait ei: Vivit Dominus quia rectus es
tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in
castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me,
usque ad diem hanc. Sed principibus non places. 7 Revertere ergo et
vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim . 8 Dixitque
David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die,
qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem
contra inimicos domini mei regis? . 9 Respondens autem Achis locutus
est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei;
sed principes Philisthim dixerunt: Non ascendet nobiscum in proelium.
10 Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum,
et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite . 11
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane
et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in
Iezrahel.
30
1 Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die
tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni; 2 et captivas duxerant
mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant
quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. 3 Cum ergo
venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni
et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, 4
levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt,
donec deficerent in eis lacrimae. 5 Siquidem et duae uxores David
captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de
Carmel. 6 Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus
lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et
filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo 7 et ait ad
Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod . Et
applicuit Abiathar ephod ad David. 8 Et consuluit David Dominum
dicens: Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? .
Dixitque ei: Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties
praedam . 9 Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo,
et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. 10
Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui
substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem
Besor. 11 Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad
David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere,
12 sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae
passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim
comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
13 Dixit itaque ei David: Cuius es tu vel unde? . Qui ait ei:
Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus
meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. 14 Siquidem nos erupimus
contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg
succendimus igni . 15 Dixitque ei David: Potes me ducere ad istum
cuneum? . Qui ait: Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas
me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum . Et iuravit ei
David. 16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem
universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta
praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae.
17 Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et
non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui
ascenderant camelos et fugerant. 18 Eruit ergo David omnia, quae
ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. 19 Nec defuit quidquam
a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et,
quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. 20 Cepit ergo David
universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem
hanc dixeruntque: Haec est praeda David . 21 Venit autem David ad
ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et
residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et
populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos
pacifice. 22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui
ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis
quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et
filii; quos cum acceperint, recedant . 23 Dixit autem David: Non
sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et
custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu
nostra; 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars
erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter
divident . 25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum
ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. 26 Venit ergo
David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis
dicens: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini ; 27 his,
qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether 28 et qui
in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo 29 et qui in Carmel et
qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni 30 et qui in Horma et
qui in Borasan et qui in Athach 31 et qui in Hebron et reliquis locis,
in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.
31 1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri
Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt
Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. 3 Totumque pondus
proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus
est vehementer a sagittariis. 4 Dixitque Saul ad armigerum suum:
Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et
confodiant me et illudant mihi . Et noluit armiger eius; erat enim nimio
timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum.
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul,
irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. 6 Mortuus
est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
in die illa pariter. 7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans
vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus
esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt.
Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. 8 Facta autem die altera,
venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres
filios eius iacentes in monte Gelboe. 9 Et praeciderunt caput Saul et
exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per
circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo. 10
Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt
in muro Bethsan. 11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad,
quaecumque fecerant Philisthim Saul, 12 surrexerunt omnes viri
fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera
filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.
13 Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et
ieiunaverunt septem diebus.
|